- PHIDITIA
- PHIDITIAGraece Φειδίτια, ex Φείδομαι, parco, erant convivia publica Lacedaemoniorum, sub dio, magna cum parsimoniae ac frugalitatis laude, celebrari solita: ad amicitiam inter cives et aequalitatem inter divites pauperesque conservandam, auctore Lycurgô, ut in eius Vita docet Plut. et Iustin. l. 3. c. 3. ubi Berneggerus, ad ea convenisse conferentes singulos farinae modium, vini coros octo, casei quinque minas, ficuum quinque semiminas, notat, et Philitia, ab amicitia, dicta potius suisse suspicatur. lis similia apud Romanos Charistia fuêre, apud veteres Christianos Agapae, de quibus vide supra.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.